라틴어 문장 검색

quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest.
(아풀레이우스, 변명 1:2)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant;
(아풀레이우스, 변명 39:13)
hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
(아풀레이우스, 변명 43:12)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum latum, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructusspiramen.
(아풀레이우스, 변명 57:13)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
(아풀레이우스, 변명 101:24)
an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)

SEARCH

MENU NAVIGATION